# Evangelistarium 7.27.19-42

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.27.19 to 7.27.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.27.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.27.19

Cum nemine pertinaciter contendas, quia arrogantię uitium est. Delatoribus non facile credas | neque de absente obtrectantium iniuria irascaris. Inualidus est ad lędendum qui tibi coram negocium exhibere non audet. Quod si pręsentium offensam moderate ferre debemus, quanto magis absentium? Si contigerit ut irę motum concipias, conceptum reprime, et quod intra te natum est, intra te et moriatur | nec uerba exterius prorumpant nec opera. Audi psalmistam dicentem: Turbatus sum, et non sum locutus. et iterum: Cor meum conturbatum est intra me. Abortiuum igitur fiat, quicquid iracundia intra te conceperit. Parum concepta indignatio nocet, ędita multum. Viperarum genimina sunt, quęcunque parere solet furor. Irascimini et nolite peccare ait Apostolus | sol non occidat super iracundiam uestram. Irasci hominis est, per iram non peccare christiani est. Illis autem solem iustitię occidere credas, qui iram in odium conuertunt. Nunquam cito in alterum excandescas. dilatio incipientem sedabit motum. Obserua itaque Iacobi apostoli pręceptum: Sit inquit omnis homo uelox ad audiendum, tardus ad loquendum | et tardus ad iram. Ira enim uiri iustitiam Dei non operatur. Obliuiscere iniurię, et de uindicta ne cogites. Impatientię uitium est ulcisci cupere. Patientię autem uirtus offensam memoria non retinere. Diuinę legis est pręceptum: Non quęras ultionem, nec memor eris iniurię ciuium tuorum. Deum time, et irasci quoque timebis. Obserua Apostolum dicentem: Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis | cum omni malicia. Cui sententię Salomon astipulatur dicens: Aufer iram tuam a corde tuo | et amoue maliciam a carne tua! Hoc ipsum sanctus Propheta in psalmis iubet cum ait: Quiesce ab ira | et derelinque furorem | noli emulari ut malefacias. quoniam qui malignantur exterminabuntur. Nihil existimes laudabilius, nihil christiano dignius placabilitate atque clementia. et rursum nihil indecentius neque foedius immanitate, superbia, ira, impatientia.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
