Latin
7.32.29 to 7.32.31
Marko Marulić, Evangelistarium 7.32.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
Quę igitur malum dementia est ,cum tui arbitrii sit linguam facere bonam, committere potius ut facias malam? Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: Non inuenietis in lingua mea iniquitatem |nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.