# Evangelistarium 7.32.29-31

Marko Marulić, Evangelistarium, 7.32.29 to 7.32.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.32.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/7.32.29

Quę igitur malum dementia est , cum tui arbitrii sit linguam facere bonam, committere potius ut facias malam? Beatus es si cum beato Iob dicere poteris: Non inuenietis in lingua mea iniquitatem | nec in labiis meis stulticia personabit. Beatus es, si tibi ad Dominum conuerso cum Hieremia gloriari licebit dicente: Quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.

---

Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml.
