# In epigrammata priscorum commentarius 2.1-3

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, 2.1 to 2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/2.1

I.1. Quum tu antiquitatis mirum in modum studiosus, Dominice charissime, multa me de litteris inscriptionibusque in marmore olim insculptis rogares et a me, quę tunc occurrebant, audires, nondum contentus petisti insuper ut eadem illa in papyro plenius descripta tibi traderem. Quanquam ea res quidem quum ingenii tum doctrinę meę uiribus impar uidebatur, ut pote coniecturis magis quam certa ueri cognitione enodanda, suscepi tamen me, quod postulabas, facturum, nequid esset in quo aggrediendo efficiendoque industriam meam tibi arcta mecum propinquitate coniuncto optimeque de me merito denegarem. I.2. Deligere igitur pauca de multis curabo, quę magis memoratu digna uidebuntur. Cuncta enim persequi ociosi potius quam diligentis scriptoris esse puto. Plurima quippe ab aliis exscripta uidi in quibus Latinę orationis uenustas desiderabatur, in epitaphiis pręsertim, quę, ut cuique libitum esset, a doctis pariter et indoctis describi solebant. Mihi itaque propositum est non nisi probata exquisitaque decerpere, ut dignum tuis uotis munusculum tibi offeram. Mutilata uerba singularesque litterę quid designent, ostendere conabor. Quicquid pręterea magis aperta expositione indigebit, prout potero, planum faciam, denique nihil omittam intentatum dum tibi satisfacere cupio. I.3. Tametsi sciam non defuturos qui super eadem ista iam pene exesa obsitę uetustatis monumenta, quę tibi nunc instaurare noua interpretatione aggredior, aliter atque aliter et sentient et enarrabunt, nihil id equidem moror: libere proferant in medium siquid probabilius uerique similius inuenerint. Neque pudebit me unquam neque pigebit discere quod nesciam, sed ab illis dumtaxat quos in docendo, ut prosint aliis, cura solicitat, non quos alieni operis malignus liuor torquet. Sincere simpliciterque cuncta diiudicanti et quę propiora uero sunt promenti gratias agam. Inuidis autem ingenue respondebo scripta hęc, quę ipsi cauillantur, tibi placuisse, cui scripta sunt, si modo placuerint.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
