Latin
II. ROMAE, 1. Ad ędem S. Sixti
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
1. 1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro Collatino et patre Tricipitino, reddita necis sibi inferendę causa, se ipsam interemit. Ipsi cum Bruto coniurantes regem cum filiis Roma expulerunt. 1. 2. Lucretię mors pudicicię testimonium fuit: nequaquam enim adultero consensisse uidetur quę uiolata uiuere noluit.