Latin
II. ROMAE, 12. Ad S. Laurentium
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.12.2
Unproofread scanNot analysed yet
12. 1. Ex senatus consulto: senatus consultum fiebat aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententiam. Hic Antoninus cognomento Pius appellatus est. Liberalem fuisse aiunt, ad commoda reipublicę prouidum, boni et ęqui studiosum. Quidam externorum principum, quum armis inter se pro finibus decertarent, conuenisse feruntur eius iudicio stare, ratum habituri quicquid decreuisset. Anniam Faustinam duxit uxorem, quam tertio imperii sui anno defunctam consecrari passus est. Senatus igitur, cum ipsi quoque consecrato arcus uel statuę honorem statuisset, dignam iudicauit quę glorię principi exhibitę particeps fieret. Magna profecto optimi uiri felicitas mulierem habere thori pariter uirtutisque consortem. Fuit et alia Faustina, huius Faustinę filia, quam multa libidinis respersit infamia.