Latin
II. ROMAE, 16 . In quodam arcu
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.16.2
Unproofread scanNot analysed yet
16. 1. Hoc quidem propterea quod Maxentium, Herculii Maximiani filium, a prętorianis militibus Augustum appellatum ad pontem Miluium uicit atque interfecit anno imperii sui VI. Deinde idem anno XXVI pacem dedit Christianis, idolicolarum templa subuerti iussit. Extremo uitę suę tempore ab Eusebio, Nicomediensi episcopo, baptizatus in Arrianum dogma declinauit. Quum bellum pararet in Persas, iuxta Nicomediam in Acirone, uilla publica, moritur anno ętatis suę LXVI et anno salutis CCCXL. Regnauit annos XXXI. Tres eius liberi, Cęsares Augusti appellati, susceperunt imperium: Constantinus, Constantius et Constans. Nihil illi baptisma Christi profuit si Arrianus et non Christianus decessit. Vtrum autem deposito errore obierit, incompertum habeo, nisi quod a Lactantio, uiro eloquentissimo, tanquam Christianus commendatur. 16. 2. Inscriptio ita legenda: Imperatori Cęsari Flauio Constantino, Pii filio, Augusto senatus populusque Romanus. Cętera integra sunt et aperta. 16. 3. Fuit autem hic Constantinus Constantini Pii et Helenę filius. ,