# In epigrammata priscorum commentarius 3.2.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 2. Ad ędem S. Georgii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.2.2

2.1. Consules a consulendo dicti. Duo creabantur singulis annis. Summa totius imperii apud ipsos erat. Hi senatum per accensos et pręcones cogebant, exercitus ductabant, numerum annorum signabant, his prouincię scribebantur ac, ne sibi regium ius uendicarent, cautum est ut ab eis prouocatio esset. Coercere poterant et in uincula publica duci iubere. Summa deinde potestas ad dictatorem translata est. Dictator in summis reipublicę periculis creabatur. Summa illi potestate data non erat ab eo ius prouocandi. Lictores et uniuersa regum habebat insignia. Idem magister populi cognominatus de patribus eligebatur, deinde primus de plebe dictator creatus est C. Marius Rutilius. , Semestris primo hic magistratus fuit, postea annuus. Dictator ex eo dicitur quod futuros magistratus dictare soleret. , 2.2. DEDICAVIT. Consecrauit. SOLENNE CLAVI FIGENDI. Clauis annalis dicitur qui singulis annis figebatur in pariete templi ut numerum annorum claui fixi indicarent, et id quidem in templo Mineruę, quod eius deę numerum putabant esse.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
