Latin
III. EXTERNA, 58. Ibidem apud ecclesiam S. Michaelis
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.21-2
Unproofread scanNot analysed yet
I. O. M. DIS DEABVSQVE OMNIBVS PLO. TERTIVS CVM SVIS. V. S. L. M. 58. 1. Integrum sic: Ioui optimo maximo, dis deabusque omnibus, Plotius Tertius cum suis uotum soluit libero munere. 58. 2. Quęri potest cur adiectum sit "libero munere". Vel quia libere uouerat, nulla necessitate compulsus, uel quia non ante factus est uoti reus quam solutor, ut ostendat eodem die se uouisse atque soluisse.