Latin
III. EXTERNA, 59. PISAVRI
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.22.2
Unproofread scanNot analysed yet
59. 1. Integrum tale est: Marco Nęuio, Marci filio, Palatino, magno auguri, collegium fabrum patrono, ob merita Nęuii Cerasi patris. In quorum honorem isdem Cerasus sestertium decemmilia numero arcę intulit et in tutelam statuę sestertium numero mille. Cuius dedicatione sportulas dedit. Locum designatum dono dedit. 59. 2. Augur: augurandi ars a Caldeis ad Gręcos, a Gręcis ad Hetruscos uenit, ab Hetruscis ad Latinos. Romę primum tres augures fuere, deinde quattuor ex patriciis, quibus postremo quinque plebei additi; nouem itaque augurum numerus mansit. Romulus instituerat magistratus auguriis confirmari. Sportula fiscella fuit ciborum. Sportula igitur dari dicebatur quum uel cibi uel ciborum loco ęra distribuerentur; ea erant centum quadrantes. Porro quum Cerasus, Nęuii pater, talia contulerat, ob eius merita collegium fabrum Nęuio filio locum designatum dono dedit. 59. 3. Sed certe pudere debet filios non hęreditare uirtutes patris, cuius meritum hęreditasse uidentur, quotiens accipiunt non quod sibi, sed quod patri debebatur. Qui si degeneres uixerint, duplici poena digni erunt, quod et se deprauent et paternam obterant gloriam.