# In epigrammata priscorum commentarius 3.25.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, III. EXTERNA, 62. Ibidem ad Portam auream. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.25.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.25.2

62.1. Integrandum sic: Titus Claudius, Drusi filius, Cęsar Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunitię potestatis secundum, consul designatus tertium, imperator quartum, pater patrię, dedit. 62.2. (T. Claudius ) Siue quod dederit muri siue templi fabricandi impensam, in quo insertum epigramma fuit, alioquin quid dederit mihi non constat. Hic autem natus e Druso, Tyberii fratre, et minore Antonia fuit triumphauitque de Germanis, quos sub Augusti exitum pręlio uicit. Periit secundo suo consulatu Antiochię, ut scriptores tradunt. Fuit uir in omni laudis genere pręstantissimus. Sed quomodo hic dicitur "consul designatus quartum", si in secundo suo consulatu periit? Igitur si huic inscriptioni magis quam historię autoribus credimus, in quarto suo consulatu eum periisse dicemus.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
