Latin
II. ROMAE, 28. Ad S. Paulum
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.28
Unproofread scanNot analysed yet
DIS MANIBVS SACRVM. SECVNDVS ╛IXIT. MEN. IX. DIES XXVI. PETRONIA NOE SOROR EIVS ╛IXIT ANNVM. MENS. III DIES. XII. HIC SEPVLTI SVNT. 28. 1. Facilis est lectio. ╛IXIT. Pro eo quod est: uixit. Gamma enim littera Gręca talis est: Γ, ex qua duplici constat F Latinum; ob hoc dictum est digamma. Digamma ergo inuerso aliquandiu usi sunt pro "u" consona, atque ita hoc loco reperitur scriptum.