# In epigrammata priscorum commentarius 3.28

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 28. Ad S. Paulum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.28

DIS MANIBVS SACRVM. SECVNDVS ╛IXIT. MEN. IX. DIES XXVI. PETRONIA NOE SOROR EIVS ╛IXIT ANNVM. MENS. III DIES. XII. HIC SEPVLTI SVNT. 28.1. Facilis est lectio. ╛IXIT. Pro eo quod est: uixit. Gamma enim littera Gręca talis est: Γ, ex qua duplici constat F Latinum; ob hoc dictum est digamma. Digamma ergo inuerso aliquandiu usi sunt pro "u" consona, atque ita hoc loco reperitur scriptum.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
