Latin
III. EXTERNA, 66. MACERATI
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.29
Unproofread scanNot analysed yet
NVMINI MERCVRII. SACR. P. LICINIVS SATVRNINVS. P. S. F. 66. 1. Integrum hoc modo: Numini Mercurii sacrum. Publius Licinius Saturninus pecunia sua fecit. 66. 2. Fanum aliquod Mercurio posuisse illum credo atque ita inscripsisse. Inscriptio ipsa in quo fixa stabat illud ab eo factum esse indicio erat. Mercurius autem, Iouis filius ex Maia, Athlantis filia, mercaturę deus putabatur et deorum interpres. Palestram docuit et lyram inuenit.