# In epigrammata priscorum commentarius 3.29.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 29. Ad S. Paulum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.29.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.29.2

29.1. Faunus agrestis deus erat. Pythius Apollo est dictus a Pythone serpente, quem interfecit. A Gręcis dicitur Phythius et Phython. Sphingos genitiuus Gręcus. Sphinx monstrosum animal fuisse poetę fabulantur, faciem habens uirginis, pennas auis, pedes leonis. De hac Sphinge ita est traditum. Laius, Thebarum rex, Apollinis responsum accepit ab eo se periturum quo Iocasta uxor grauida erat. Id uitare uolens puerum natum tradit pastori in siluis necandum. Pastor per pedes in arbore suspensum dimittit. Inuentum puerum sibique allatum Polybius, Corinthiorum rex, pro suo nutriuit et a tumore pedum, per quos pependerat, Oedipodem uocauit. Oedipus autem grandior factus Laium, nesciens suum esse genitorem, interimit. (Sphingis enigma) Deinde Iocasta iubente Sphinx proposuit enygma quod qui solueret, Iocastam cum regno acciperet uxorem, qui autem se soluturum offerret et nesciret, capite mulctaretur. Ab eis itaque qui Iocastę nuptias petebant quęrebatur quodnam esset animal quadrupes, bipes et tripes. Oedipus hominem esse dixit, qui infans manibus pedibusque obrepat, adultus pedibus tantum incedat, senior titubantem gressum firmet scipione. Soluto enygmate Oedipus Iocastam matrem inscius capit uxorem et Thebarum regnum. Putabatur enim Polybii, Corinthiorum regis, esse filius. 29.2. Ideo hic dicitur: "Credis hoc quod refero esse enygmata Sphingos? Non est enygma, sed ueritas." Et postremis duobus uersiculis explicat quomodo uerum sit.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
