# In epigrammata priscorum commentarius 3.3

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 3. Statuę Bruti subscriptum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.3

VTINAM VIVERES. 3.1. Hoc ideo Bruti statuę subscriptum fuisse aiunt quia exacti sunt ab eo reges et nemo postea regis aut domini nomen sibi uendicauit pręter paucos. Qui quoniam contempta senatus autoritate dominari coeperant, optauit qui hoc subscripsit Brutum ad uitam redire ut eorum dominatum compesceret, ex eo innuens tales non esse imperatores, sed tyrannos, qui senatum populumque Romanum sibi parere compellunt.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
