Latin
II. ROMAE, 31. Ad S. Mariam maiorem
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.31.2
Unproofread scanNot analysed yet
31. 1. Integrum sic: Memorię Marci Nonii Placidi. Vixit annos XXV, menses sex, dies XII. Ab anno ętatis suę oculis patentibus uidit nihil. 31. 2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam. Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.