# In epigrammata priscorum commentarius 3.31.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 31. Ad S. Mariam maiorem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.31.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.31.2

31.1. Integrum sic: Memorię Marci Nonii Placidi. Vixit annos XXV, menses sex, dies XII. Ab anno ętatis suę oculis patentibus uidit nihil. 31.2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam. Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
