# In epigrammata priscorum commentarius 3.36.3

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 36. Ad S. Petrum in uincula. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.36.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.36.3

36.5. Hęc sunt, Dominice charissime, quę Romę incisis in marmore litteris adhuc extare memorantur. Ante autem quam ad aliorum locorum exponendas inscriptiones ueniam, his adnectam militis cuiusdam testamentum in charta papyracea descriptum et nescio ubi inuentum. Cuius ego exemplum ab Italo quodam monaco nuper accepi et uetusta uerborum structura delectatus protinus exscripsi. Quod quidem tale est: D. O. M. Kłis Sext. L. Manlio et Q. Torquato con. Sempronius Tucidanus testament. iur. mili. quod ipse facio. LL. abesto. Ob Penum Italia pulsum fund. Baleares senat. P. Q. R. D. D. Aurelius Tucidanus tacitam pecu. Si uia lat. OSS. meis re. monument. suo sumptu aedificauerit habeto. Hermeti lib. Aug. uind. ma. aur. C. X. D. Da. sunto. Litiae Agresti uxor. beneme. mundum mulieb. quae ue. e. ca. Pa. D. L. Caius Tucidanus quod pupillam iussu meo cu. ge. contra decre. ampliss. ord. uxo. D. ex. esto. Dodrant. Lucio Celso testament. quod Aepheso scripseram adi. Pamphilo uicario Pecu. It. Instrument. rusti. quod. Epiro parauer. uehere. D. D. sunto. Filiis si nepo. mihi non fecerint Marcellus Tucidanus ex dam. sunt. cohi. here. D. quae leg. o. esto.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
