Latin
3.36.4.17 to 3.36.4.33
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.36.4.17-33
Unproofread scanNot analysed yet
Ingenuus) Liberto Aug. uindicia manumisso :inter libertum et ingenuum hoc differt quod libertus is est qui seruitute liberatus est, ingenuus qui liber natus est. Vindicia manumissus :id est manus correptione liberatus. Mos enim erat ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de manu emitteret, atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum. Mundum muliebrem :ornatum mulieris, quo illa mundior, id est ornatior, in publicum procedat. Contra decreta amplissimi ordinis :id est tribunitię potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum fraudaret. Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem :reuocat quod olim fuerat testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię, triens tertia pars, id est uncię quattuor, quincunx quinque uncię sunt, semis dimidium assis, id est sex uncię, septunx septem uncię, bes octo, dodrans nouem, dextans decem, deunx undecim, as duodecim, id est tota summa. Dodrantem ergo, hoc est ex duodecim partibus bonorum nouem, Lucio Celso quas ante legauerat, nunc adimit. Lege autem Falcidia, a Falcidio lata, cauetur ne plus dodrante legare liceret, propterea quod multi hęreditatem adire recusabant. Instrumentum rusticum :aratra, ligones, sarculos, falces putatorias, bidentes et alia ad rus excolendum parata. Postremo filiis, si absque liberis decesserint, substituit heredem Marcellum Tucidanum.