Latin
III. EXTERNA, 77. Ibidem
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.40.2
Unproofread scanNot analysed yet
77. 1. Integrum hoc modo: Imperator Cęsar, consul designatus tertium, trium uir, rei publicę constituto iterum murum turresque fecit. 77. 2. Iulii Cęsaris opus hoc fuit. Sed quota pars glorię eius, uictorias triumphosque quos adeptus est si ęstimabimus? Qui quum omnia sibi subiecisset, in senatu cęsus occubuit. Hic fere finis eorum qui patrię libertatem suo conantur opprimere dominatu. 77. 3. Trium uir: Trium uiri etiam creati fuere qui agros nouis colonis diuiderent, urbes designarent, ędificare uolentibus areas partirentur et alia in urbe rite disponere curarent. Hi dicti trium uiri colonię deducendę.