Latin
III. EXTERNA, 83. AQVILEGIAE
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.46
Unproofread scanNot analysed yet
DOMVM AETERNAM IVLIA AGAPE POSVIT OBSEQVENTI MARITO. 83. 1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.