Latin
III. EXTERNA, 88. Ibidem
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
TVLIAE SEPTIMINAE ANIMAE IN- NOCENTISSIMAE. QVAE VIXIT ANNIS VI. MENS. VIIII. DIEBVS. VIII. TVLIA PRIVATA MATER INFELICISSIMA. 88. 1. Aperta est lectio. Non sunt tamen infelices dicendi illi qui innocentes amittunt liberos. Si enim innocentes et fideles fuerint, corpore exuti ad Deum transmigrant, apud quem ipsis etiam parentibus adipiscendę beatitudinis gratiam et orabunt erga suos grati et exorabunt Deo accepti.