Latin
III. EXTERNA, 98. TVDERTI
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.61.2
Unproofread scanNot analysed yet
98. 1. In omni negocio quicquid prospere cesserit ut Deo acceptum referamus, hoc exemplo admonemur. Lucius Cancrius, Clementis libertus, sex uir et Augustalis et Flauialis (dignitatum quibus functus est hęc nomina sunt) uotum diis soluit quod Tudertes ab infestatione cuiusdam latronis, qui uias cum armis insidens ne ipsis quidem decurionibus parcebat, liberauit eo fugato uel interempto. Hoc itaque uoto soluto ostendit se et de patria benemeritum et erga deos non ingratum. 98. 2. COLONIA dicitur ad quam habitatum missi erant maioris urbis ciues. Libertus primigenius :qui primus inter libertos libertatem est consecutus.