Latin
III. EXTERNA, 110. In OLYMPO monte
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 3.73.2
Unproofread scanNot analysed yet
110. 1. Olympus mons in Thessalia, ubi Pellion et Pyerus et Ossa et Pindus et Othris. Olympi huius uerticem nubibus celsiorem esse aiunt. Est et alius mons Olympus in Gallogręcia, alius apud Mysios, in cuius radice est urbs Prusa, alius est secus Mare rubrum in Ęthiopia, haud longe ab Heliopoli oppido, qui oriente sole usque ad horam quintam diei flammas emittit. Hic de illo qui in Thessalia est dici certum est, alioqui Latinam non haberet inscriptionem. 110. 2. Examusim ,id est examinate ad regulam. Amusis enim regula fabrorum est quam architecti, quum opus probant, rubrica illiniunt. Stadium octaua pars miliarii est. Vndecim ergo stadia sunt mille trecenti et septuagintaquinque passus. PLETHIO minus quadrupedali :mensurę genus est quattuor pedum. Plethii tamen uocabulum nusquam alibi memini me legere, nisi forte harundinem significet, quam Plinius (liber XVI, caput XXXVII) inter harundinum genera non plethium sed plociam appellatam ait, graciliorem cęteris. Harundo autem apta est ad aliquid metiendum, unde in Ezechiele legimus: Et calamus mensurę in manu eius. 110. 3. Potuit iure suo gloriari Xenogoras et, sicut fecit Thales philosophus ęquilatere circuli triangulo descripto, bouem immolare, nisi quidam promere ausi fuissent quot stadia totius terrę ambitus contineat, quantum a terra distet nubium altitudo atque uentorum, quantum inde spacii sit ad lunam, ad solem, ad cętera errantia sydera. 110. 4. Sed certe his omnibus longe pręstabilius est mensuram nosse uitę atque morum. Est enim modus in rebus (ut Lucretius inquit), sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum. Non hoc dicimus ut geometrię rationem improbemus –utilis est multis –,sed ut bono melius pręferamus.