# In epigrammata priscorum commentarius 3.9.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, II. ROMAE, 9. Supra portam templi quod Pantheon dicitur. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/3.9.2

9.1. Integre legendum sic: Marcus Agrippa, Lucii filius, consul tertium fecit. Tertium consul et tertio consul inter se differunt. Tertio locum innuit et duos ante factos consules significat, tertium ad tempus refertur et eundem bis ante consulem fuisse ostendit. 9.2. Templum autem cuius est ista inscriptio Pantheon est appellatum Gręco uocabulo, eo quod dedicatum esset omnibus diis pręsagio quodam quod tandem aliquando sanctis omnibus qui pro Christi nomine passi sunt consecrandum foret. In eo quippe nunc martyrum omnium memoria solennis celebrisque habetur.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
