# In epigrammata priscorum commentarius 5.1-3

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, 5.1 to 5.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.1

IV.1. HACTENVS externa tibi interpretatus sum, Dominice Papalis charissime, nunc maiorum nostrorum aperiemus monumenta, quę sępe tecum per Salonarum rudera parietinasque uagatus passim iacentia spectaui et interdum, patrii soli nostri quanta quondam gloria fuit mecum animo reuoluens, Vergilianum illud ingemiscendo repetebam: Fuimus Troes, fuit Illium et ingens gloria Teucrorum, nunc nulla. IV.2. Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas. Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos compluris aduersus Romanos bella gessit. Plinius quoque Secundus ait: Salona colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę, quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum meminit et Italię quondam populatores appellat. Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri! IV.3. Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillum in secessu ocium.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
