# In epigrammata priscorum commentarius 5.13.2.1-3

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, 5.13.2.1 to 5.13.2.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.13.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.13.2.1

125.1. Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus, legimus, exscripsimus. Has autem tabellas nunc tu, Dominice, dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate floreres, equos alere, arma tractare et nunc hasta, nunc ense pugnę simulacra cum ęqualibus ciere magnopere te delectabat. Quin etiam, quoties incursiones pati contigit, toties obuiam hosti cum armatorum manu prodibas, contempto uitę periculo pro patrię honore. Post hęc in classe Veneta triremis pręfectus Ottomanico bello ita te gessisti ut iam emeritis stipendiis domum reuersus domesticis laudem attuleris, amicis lętitiam, patrię decorem. 125.2. Non uereor nequis me adulari existimet: omnibus nota loquor magisque timeo ne uerecundiam tuam offendam quam ne aliorum aures grauem. Te enim tuo merito et summi diligunt et medii amplectunt et infimi colunt. Sed quoniam ea modestia es ut ostentari opera tua et coram efferri non satis ęquo animo pati soleas, his omissis reuertar ad tabellas et scripturam istam, quę de terrę puluere erruta et fato quodam tibi exhibita in tuo seruatur scrinio, interpretari pergam. 125.3. Domitianus imperator Delmatis quibusdam, qui sub eius auspiciis frequenter militauerant, pręter stipendia quę meruerunt, priuilegium facit quo ipsis uxoribusque eorum, liberis posterisque eorum ciuitatem donat, id est ut ciuium Romanorum iure utantur et pro ciuibus habeantur. Atque hoc ipsum principis priuilegium descriptum fuisse Romę dicitur in tabula ęnea quę muro affixa erat post templum Octauiani Augusti ad Mineruam, loco uidelicet conspicuo, ut legentes illorum qui sic honorati erant exemplo ad uirtutem exercendam accenderentur.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
