# In epigrammata priscorum commentarius 5.13.2.4-5

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, 5.13.2.4 to 5.13.2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.13.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.13.2.4

125.4. IMP. CAESAR. Quinam hic fuerit, quid egerit, quomodo finierit, breuiter tibi expediam. Domitianus Vespasiani fuit filius. Tito fratri successit in regno. De Dacis et Germanis triumphauit. Statuas aureas et argenteas sibi in Capitolio poni iussit. Primus dominum se et deum appellari pręcepit. Christianos persecutus est, Ioannem apostolum in Pathmos ipse relegauit. Sicut Quintilis mensis a Iulio Iulius et Sextilis ab Augusto Augustus dicti sunt, ita ille Septembrem Germanicum, Octobrem Domitianum nuncupari edixit; sed nomina ista cum ipso simul desierunt. Philosophos et mathematicos Roma expulit. Iudeos, qui de stirpe Dauidis erant, interfecit, regium genus suspectum habens. Ipse occisus in palatio periit anno ętatis suę XXXVI. Tunc clypei imaginesque eius in terram deiectę et ab omnibus conculcatę. Quod contigit anno humanę salutis XCVIIII. Regnauit annos XV, menses V. 125.5. Hic igitur ea quę dicta sunt concessit Peditibus et equitibus qui militabant in cohorte tertia Alpinorum : Alpini sunt qui sub Alpibus habitant, Ligures. De cohortium autem generibus diximus. Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum : id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se obtulissent. , Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant : id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. Item dimisso honesta missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur; ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in pręcedentibus est tractatum.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
