Latin
IV. SALONIS, 117. Salonis
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 5.5
Unproofread scanNot analysed yet
C. CLODIVS FELIX. IIIIII . VIR. AVG. V. F. SIBI ET CLODIAE PRIMIGE- NIAE FILIAE POSTERISQ. SVIS. 117. 1. Hoc est: Caius Clodius Felix sex uir Augustalis uiuus fecit. Cętera integra sunt. 117. 2. Diximus sexuiratum in prouinciis esse, non Romę. Primigenię filię: nos dicimus primogenitę. Sed etiam grammatici ea primigenia uerba uocant quę per se inuenta sunt, nec aliunde deriuantur. Non igitur incongrue sicut primogenitos ita et primogenios dixerimus illos qui primo nati sunt.