Latin
IV. SALONIS, 120. Salonis
Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius 5.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
120. 1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius. 120. 2. Pausationem, id est requiem. Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. 120. 3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et φαγων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur sarcophacus, manifestum est in multis c loco g usurpari.