# In epigrammata priscorum commentarius 5.8.2

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius, IV. SALONIS, 120. Salonis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.8.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/in-epigrammata-priscorum-commentarius/5.8.2

120.1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius. 120.2. Pausationem, id est requiem. Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. 120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et φαγων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur sarcophacus, manifestum est in multis c loco g usurpari.

---

Marko Marulić, In epigrammata priscorum commentarius. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-in-epigr.xml.
