Latin
TVLLIVS IN TVSCVLANIS
Marko Marulić, Repertorium 10
Unproofread scanNot analysed yet
Amicus amico uas factus in tempore occurrit ad sententiam capitis. Dionysius: Vtinam tertius uobis asscriberer . Fructus amiciciarum in quo consilium uitę omni consentiens et iocunditas quotidiano cultu atque uictu . Agricola. Arbores a natura in suo quęque genere perfectae . Auxilium. Homo nascitur, ut iuuet hominem . Auaritia. An cupiditas cadat in sapientem . Libido est quę ad id quod bonum uidetur rapitur. Voluntas in rebus honestis ponitur a Stoicis, cupiditas in contrariis . Indigentia est libido inexplebilis . Auaricię diffinitio. Quę res peccatum, cupiditatem afferunt . Aduersa. Non tam cumulus bonorum iocundus esse potest quam molesta decessio . Nihil in malis habendum quod a Deo uel natura constitutum . Videntur enim omnia repentina grauiora . Malum opinionis, non naturę. Epicuri circa hoc sententia. Defatigatio miseriarum ęgritudines animi facit leuiores . Erumna est ęgritudo laboriosa . Quod exilium non est in malis . Teucri uox: Patria est ubicunque est bene. Socrates rogatus, cuias esset etc. Qui uoluntarium exilium susceperunt . Iniurias fortunę, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas . Ars. Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat . Accusator. Est enim proprium stultitię aliorum uitia cernere, obliuisci suorum . Appetitus. Cupiditas, libido, appetitio . Libidinis partes: ira, excandescentia, odium etc. . Appetitio quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus . Cupiditatem uel libidinem laudant Peripatetici . Confutat Cicero eorum sententiam . Cupiditatum genera tria . Anima. Quid sit animus et in qua parte corporis eius sedes: diuersę sententię . Quod animi remaneant post mortem . Animorum post mortem sedes . Primus Pherecides Syrus dixit animos hominum esse sempiternos. De eodem Pythagorę Platonisque et aliorum sententię. Animos sursum ferri probat rationibus. Quomodo animum intelligimus, cum nunquam uiderimus . Quod semper mouetur, id ęternum est. Animorum origo a Deo. Quod animus diuidi non possit ideoque nec interire affirmat . Socrates noluit educi custodia sentiens animos esse immortales. Cato gauisus est se nactum causam mortis. Sententię de animo Epicureorum, Dicearchi et Stoicorum . Item Panetius et Plato. Animus in partes distributus duas: altera rationis particeps, altera expers . Idem . Animum cum Deo comparandum dicit .