Latin
VITĘ PLVTARCHI
Marko Marulić, Repertorium 103
Unproofread scanNot analysed yet
Bellum. Lygurgi lex prohibet in eosdem hostes militare, ne sepius repugnantes efficiantur bellicosi . Non licebat inscribi in sepulchrum nisi eius qui fortiter in bello occubuisset . Ante pugnam et pericula subeunda, deos consulere mos erat . Marius ad temere dimicandum cogi non poterat . Ingenium plus posse quam uires. Sertorius ingenio confecit, quod armis non potuit . Noctu pugnare apud Parthos religiosum . Mos in militia emerenda . Quando bellum gerendum . Thoraces Demetrio ex Cypro allati, quos cathapultę ictus offendere non poterat . Falluntur reges, qui uitam beatam putant bella tractare . Macedonum exercitum sublato Alexandro simile esse Cyclopi excęcato . Plato ter in militiam profectus . Bruta. Vultur inter uolucres innocentissimus . Bucephalus, equus Alexandri . Bonitas. Pedaretus non electus in numero trecentorum lętatus dicitu r, quod trecentos se meliores ciuitas haberet. Brasidę mater filium efferentibus prę cęteris, bonum fuisse assensit, sed multos Lacedemone illo esse meliores dixit. Qui melior erat, non qui fortior, principem constituebant . Virtus facit, ut non solum opera laudentur, sed etiam ametur autor . Aristidis constantia, modestia, ęquitas . Aristides cognominatus iustus. Virtute nihil pulchrius. Aristidi uirtus peperit inuidiam . Cato neminem bonum laudari passus, nisi id communiutilitati iunctum esset . Virtus fortuna fortior . Agesilaus morum suorum conscius frequens in publico fuit . Xenocrates optimus . Si Cato Roma non indigeat, Romam tamen indigere Catone . Siracusis et boni optimi et mali pessimi . Honestas per se ipsam expetenda . Virtutes gloria sequitur, uoluptates dolor .