# Repertorium 104

Marko Marulić, Repertorium, LACTANTIVS FIRMIANVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/104

Beneficium. Benefacere quid sit . Quod omnia tam bona quam mala hominis gratia facta sunt: sol, luna, astra, nubes . Quę Deus homini et quę cęteris dedit . Bonitas. Iustitia cibus animę . De summo bono philosophorum sententię . Quod nihil eorum, quę mortales appetunt, summum bonum sit . Virtus bona, sed non summum bonum . De iustitia, quę aureo sęculo in terris fuisse dicitur . Virtus non erat, si non esset uitium, cui repugnaret . Iustitia non potest uideri, sed haberi . Quod expetibilius est bonum esee et malum putari quam malum esse et uideri bonum . Quod in duabus uirtutibus iustitia consistit, pietate et ęquitate . Innocentibus et iustis Deus semper optime consulit . Quod innocentia uerissimus Dei cultus est, quam carnalis homo nescit . De duabus uiis uirtutum et uitiorum et earum ducibus .. Virtus . Quod philosophi nescierunt, quid esset bonum aut malum uirtutis officium . Tres gradus uirtutis . Quod quę philosophi uitia putant uirtutes sunt . Quid sit uirtus . Neimo uirtuti fauet, nisi qui sequi potest . Quod uirtus semel habita amitti non potest .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
