# Repertorium 105.1-23

Marko Marulić, Repertorium, 105.1 to 105.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.1

Beneficium. Arguit quod prodesse bonum non sit . Beneficentia quadrifariam diuiditur; beneficium enim pręstari pecuniis, corporibus, disciplinis, uerbis . Humanitas triplex: salutatio, auxilium, conuiuium . Sapientem omnibus benefacere . Bellum. Diogenes sagitarium intuitus ignauum iuxta scopon consedit dicens: "Ne forte me feriat" . Bonitas. Quomodo optime ac iustissime uiuemus? Si, quę in aliis reprehendimus, ipsi non faciamus. Pitacus: "Perdifficile est bonum esse. Interrogatus, quid esset optimum, "quod in pręsentia", inquit, "occurrit bene agere" . Dicunt nihil natura iustum esse aut honestum uel turpe, sed consuetudine ac lege . Theodorus bonam esse prudentiam atque iustitiam, mala uero contrarios habitus, media uoluptatem et dolorem . Euclides bonum esse unum deffiniuit; quę bono aduersa uidentur, sustulit, ea ne esse quidem dicens . Plato: boni finem esse --- similem Deo fieri. Virtutem sufficere ad beneuiuendum, sed tamen instrumentis corporis indigere. Bona humana alia in corpore, alia in anima, alia extrinsecus . Plato primus notionem honesti declarauit, quę a laudabili et rationabili utilique et decoro/et congruo non discernitur . Virtutis species IIII . Bonum in IIII genera diuiditur: uirtus, habitus, commodum . Bonorum tria genera: alia haberi possunt, alia participari, alia subsistere . Bion nauigans cum pessimis hominibus in latrones incidit; dicentibus illis "peribimus, si cognoscamur" --- "at ego", inquit, "nisi agnoscamur" . Virtutis hymnus . Aristoteles uirtutem ad beatam uitam sibi minime sufficere dixit. Virtutes non se inuicem sequi: fieri enim posse, ut prudens quispiam sit et intemperans . Demetrius, cum comperisset Athenienses imagines suas euertisse, "at", inquit, "uirtutem illi non euerterunt, cuius gratia illas erexerant" . Antisthenes familiari quodam apud se deplorante, quod perdidisset commentaria, "oportebat ", inquit, "ista animo potius quam chartis inscribere" . Ea dicebat paranda uiatica, quę cum naufrago simul enatarent. Interrogatus a quodam, quid faciendo bonus et honestus euaderet, "si mala", inquit, "quę habes a scientibus didiceris esse fugienda" .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
