# Repertorium 105.24-40

Marko Marulić, Repertorium, 105.24 to 105.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/105.24

Hęc illi placent: docibilem esse uirtutem; eosdem esse nobiles ac uirtutis studiosos; sufficere uirtutem ad beatam uitam; uirtutem operum esse, neque uerbis plurimis neque disciplinis indigentem; pręstat cum paucis bonis aduersus malos omnes quam cum multis malis aduersus paucos bonos pugnare . Iustum uirum pluris faciendum quam propinquum ; uiri ac mulieris uirtus eadem; bona pulchra, mala esse turpia; iniqua omnia aliena puta atque peregrina . Diogenes interrogatus, ubinam Gręcię uiros uidisset bonos, "uiros quidem", ait, "nusquam, sed Lacedemone pueros uidi". Dicebat de saliendo et calcitrando certare homines, ut autem boni et probi fierent, curare neminem . In Olympia buccinante pręcone "Dioxippus uiros uincit" --- "Hic", ait,"mancipia, sed ego uiros". Glorianti cuidam, quod leonis pelle tegeretur, "desine", inquit, "uirtutis stramenta confundere" . Bonos uiros effigies deorum esse . Ad uirtutem proficit exercitatio . Cynicis placet finem esse secundum uirtutem uiuere; sicut Stoicis . Cephesius, cum animaduerteret quendam ex discipulis inflatum atque turgidum, percutiens dixit: "Non, si magnus fueris, bonus eris, sed si bonus, magnus" . De uirtutibus et uitiis. Quid sit bonum. Bonorum genera III, item malorum. Item honestum, turpe. Honestum ac bonum idem est . Bona esse paria. Eorum quę sunt, alia bona, alia mala, alia neutra . Virtutes esse connexas, ut, qui unam habuerit, omnes habeat. Nullum esse medium inter uirtutes et uitia. Virtutem posse amitti. Virtus sufficit ad beate uiuendum . Aristo uirtutes neque plurimas inuexit ut Zeno neque unam, quę multis appelletur nominibus ut Megarici . Pyrro negat quicquam aut turpe esse aut honestum, iniustum uel iustum; lege autem atque consuetudine homines cuncta facere . Quod apud alios bonum ac iustum est, apud alios malum et iniustum esse . Dii uirtutibus delectati, similes amplectuntur ac fouent. Vtimur bono interdum ut malo, et malo ut bono . Maiores esse animi quam corporis uoluptates. Voluptatis causa uirtutes quoque eligi, et a uoluptate solam uirtutem inseparabilem esse, cętera separari. Non potest iucunde uiui, nisi prudenter ac honeste iusteque uiuatur, neque prudenter, honeste ac iuste, nisi iocunde .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
