# Repertorium 110

Marko Marulić, Repertorium, CICERONIS OPVSCVLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/110

Beneficii meminisse debet qui accepit . In quos debet conferri beneficium . De beneficio collocando. In indigentes. In conuictos . Beneficia mutua. Quibus magis obligati sumus . Ratio seruanda in officiis tribuendis. Officii exercitatio . Enius: Benefacta male locata malefacta arbitror .. De genere beneficiorum, quę ad uniuersos spectant . Lex naturę, ut homo hominem iuuet . Bellum quare suscipiendum . Bellum iustum, Obseruatio militum. Pompilius. Cato. Bellum pro gloria mitius gerendum . Quęritur, res bellicę an urbanę maiores sint . Bello nihil nisi pax quęrenda . Bonus. Virtus summum bonum . Virtute nihil amabilius . Exercitatio uirtutum . Virtutis laus . Neminem negligendum in quo aliquid appareat boni . Decorum et honestum . Decorum duplex . Officium decori . Excellentes uiri inter se animo differentes . Nihil magis decorum quam ęquabilitas uniuersę uitę . Id maxime quemque decet quod est cuiusque maxime suum . Via uirtutis . Decorum in dictis factisque et statu motuque corporis . Quod iustum, id etiam utile . Virtus tribus in rebus uertitur . Vir bonus pręfertur pecunioso Themistoclis sententia . Stoici nihil utile putant, quod non sit honestum . Quod honestum, id utile . Nihil mali agendum etiamsi omnes lateat . Virum bonum esse, qui prosit quibus possit, nemini noceat. Nihil utile quod iniustum. Fimbria iudex. Marco Lutatio Pinthię, ęquiti Romano sane honesto, iudex fuit, cum is sponsionem fecisset, ni uir bonus esset . Dignus quicum in tenebris mices . Vir bonus . Quodhonestum sit, id solum bonum esse . Quid sit bonum . An quicquam bonum est, quod non eum qui possidet facit meliorem. Profecto nihil est aliud bene beateque uiuere nisi honeste et recte uiuere. Virtus. Bonus miser esse non potest . Virtutes pares . Virtus nec eripi nec surripi potest .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
