# Repertorium 117.121-179

Marko Marulić, Repertorium, 117.121 to 117.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/117.121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/117.121

Pater et mater iustitię . Cantabo et psallam in gloria mea . Esto Iacob supplantans uitia, ut esse possis Israel, uidens Deum . Nemo perfecte iustus in hoc sęculo . Ego seruus tuus, non peccati . Vox exultationiset salutis in tabernaculis iustorum. Aperite mihi portas iustitię . In uia testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus diutitiis . Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me . Ab omni uia mala prohibui pedes meos, Odiui omnem uiam iniquitatis . Feci iudicium et iustitiam. Ad omnia mandata tua dirigebar . Sancti turres. Virtutis profectus. Benefac, Domine, bonis et rectis corde . Filii sunt opera . Dominus habitans in anima sancti . Palmus graduum. Serui Domini. Stant . Gratias age Deo siquid benefeceris . Templum Dei. Cęllum sanctus, terra peccator . Cęli sancti . Multiplicabis in anima mea uirtutem . Qui dominantur peccato . Ceruus sanctus . Transiens uitia . Anima unius sancti preciosior quam multitudo peccatortum . Dominus diligit iustos . Stellę, montes . Induite Iesum Christum . Hymnus omnibus sanctis eius. Gradus uirtutum. Scala Iacob . Blandus. Mitis Moyses . Mansuetudo . Mansuetudo, quę nulla passione turbatur . Diriget mites in iudicio. Docebit mansuetos uias suas . Audiant mansueti et letentur . Mansueti autem hęreditabunt terram . Suscipiens mansuetos Dominus . Exaltauit mansuetos in salutem . Baptisma. Aquę . Secunda natiuitas soluit primam natiuitatem . Laui te aqua . Quę est ista quę ascendit dealbata . Effundam super uos aquam mundam . Vt nati in carne renascamur in spiritu . Aquę templi . Ille uos baptizat in Spiritu sancto et igni . Christi indumentum . Vnum baptisma . Super aquam refectionis educauit me . Dauid ter unctus . Vox Domini super aquas . Iordanis pro baptisma . Fluminis impetus lętificat ciuitatem . Dedisti metuentibus significationem . Flumen Dei repletum est aquis . Dominus de fontibus Israe . In summis montium superextolletur . Multitudo sonitus aquarum . Et adaquauit eos uelut in abysso multa . Per sanguinem et aquam fit remissio . Et homo natus est in ea .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
