Latin
117.71 to 117.120
Marko Marulić, Repertorium 117.71-120
Unproofread scanNot analysed yet
Declina a malo et fac bonum . Vnguento et uariis odoribus delectatur cor . Qui seruat ficum, comedet fructus eius . Iustus quasi leo . Igne purgatum . Virtutis prima merces proficiendi facultas . Gustus boni . Profectus. Virtutis multiplex decor . Congregauerunt sibi diuitias . Bonus sapiens, peccator stultus . Virtus in meditulio . Iustus innocens . Diuites in operibus bonis . Iustus non habet sinistram nec stultus dextram . Lapides uiui . Auster bonus, aquilo malus. Semper benefac . Sanctus quisque sedes Dei . Qui bona, tribuit mihi, id est bona animi . Perfice gressus meos in semitis tuis . Quis ascendet in montem Domini . Hęc est generatio quęrentium Dominum . Innocentes et recti adhęserunt mihi. Ego in innocentia mea ingressus sum . Ossa uirtutes . Letamini in Domino et exultate iusti. Cythara opera sanctorum . Dominus custodit omnia ossa eorum, id est uirtutes . Sed et lingua mea meditabitur iustitiam tuam. Montes Dei . Nouit Deus uias immaculatorum . Salus autem iustorum a Domino . Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus . Dii fontes terrę . Dominabuntur eorum iusti in matutino. Deus deorum . Cęli, sancti . Cęli, nubes . Et iusti epulentur. Iter facite ei qui ascendit. Reges . Dominus in eis. Reges . Reges terrę . Deus in sancto uia tua. Dii per gratiam. Rota tangens tantum terram . Terra iudicatur, non cęlum . Ibunt de uirtute in uirtutem . Qui ambulant in innocentia. In Hebreo dicitur in perfectione. Dominus uirtutum . Tui sunt cęli et tua est terra . Octo beatitudines . Dextera sancti. Aiot ambidexter . Nihil bonum nisi quod ęternum. Cornu uirtutis . In die laudate Deum . Gaudebunt campi, id est animę sanctę . Cęli. Fines terrę. Cornu uirtutis . Sanctorum alii flumina, alii riuuli, alii torrentes. Montes. Iacet, surgit, ambulat, stat. Scabellum pedum eius anima sancta . Psallam et intelligam in uia immaculata . Cedri Libani. Grande miraculum est transire mundum istum sine macula .