# Repertorium 129

Marko Marulić, Repertorium, EMILIVS PROBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/129

Callide Lemnum uenit uento contrario . Vnum ex fidissimis simulauit sibi inimicum factum, ut per eum cetęrorum consilia nosset . Alteri suum indumentum tribuens cauit insidiatores . Socer ad hostes transfugit; suo iussu factum simulat statimque pugnam init; transfugę hosti adducti in suspitionem et ipsi coacti sunt pugnare . Transfugere uolentes reuocauit callide . Cum fortissimis conflicturus sic egit, ut sui ignorarent, cum quibus pugnaturi essent . Equos in angusto castello ita exercuit, ut si spacio campi usi fuissent . Simulata deditione se ac suos eduxit incolumes. Ignes latissime faciendo hostes terruit . Locorum angustia clusus se expediuit iumentorum cornibus igne composito . Vasis fictilibus conclusas serpentes proiecit in nauibus hostium . Arte depręhendit, qua naui rex ueheretur. In castello undique ad fugam exitum habente se continuit, non tamen effugit . Corinthios auaros illusit, sua conseruans . Celerius uenit quam profectus sciretur . Iter annuum XXX diebus confecit . CCC milia passuum biduo confecta in fuga Hannibalis .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
