# Repertorium 131

Marko Marulić, Repertorium, APOPHTHEGMATA PLVTARCHI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/131

Consortium malorum . Cum sancto sanctus eris . Bonorum socius esto uel ad mortem . Consortia mala . Quare bonus uersatur inter malos . Cum his ingredere, cum quibus depręhendi non pudet . Consortia mala corrumpunt bonos . Morte grauius malum consortium. Consilium. Ambigua diiudicat optime experimentum . Sententia pro tempore mutanda . Cuius consilium sibi utile, non ei qui petit, non est auscultandus . Male consulta si bene cęsserint fortunę, acceptum referas . Sententia pro tempore mutanda . Diu consultandum de his quę facta emendari nequeunt . Sero consulitur, cum facto opus est . De malo proposito reuerti licet . Callidus. Dierum numero constitutis induciis noctu aggressus est hostem . Vel uulpis esto qui non potest esse leo . Puniceo amictu usi in bello . Callide dissimulando cauit insidias . Callidus esto, si desint uires . Credulus facile decipitur . Curiosus rei ad se nihil pertinentis . Nequis de te inquirat remedium . Concordia . Concordia et paupertas repellit hostes . Caritas in proximum: ita rebus consulere alienis ut suis . Crudelis. Vxores uiros suos occiderunt . Cibi potusque parcitas . Quod ad uictum satis est, satis esto . Macilentos et pallidos timuit Cęsar . Crapulari non decet probos fortesque . Conuiuia communia, nequid insit turpi . Si ad bibendum cogor, cur non ad edendum . Vinum suaue respuas . Cibis uilibus assuescunt Lacones . Sobrietas quomodo seuruatur . Vino mitiori non indulgendum . Sobrius esto .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
