# Repertorium 140.103-135

Marko Marulić, Repertorium, 140.103 to 140.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.103

Timor Domini . Dominum exercituum ipsum sanctificate; ipse pauor uester, et ipse terror uester . Anima mea desiderauit te in nocte . Thesaurus sapientię et scientię timor Domini . Omnis laguncula implebitur uino etc.; eius ebrietate impiebo habitatores terrę . Sermo Domini factus in corde meo quasi ignis exęstuans claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sufficiens . Timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me; et lętabor super eis . Edictum Darii, ut omnes timeant Deum Danielis . Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini . / Ędificium australe significat feruorem delectionis . Salus erit timentibus nomen eius . Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Iesu meo . Et orietur uobis timentibus nomen meum sol iustitię, et sanitas in pennis eius . Matathias sacerdos zelatus legem Dei, Iudeum idolis immolantem occidit, et illum simul qui ab Antiocho missus talia imperabat aramque idoli destruxit . Clementia. Viduę et pupillo non nocebis . Vrbes ad effugium homicidę, qui nolens occiderit . De eodem . Neemias, princeps in terra Iuda, annis XII pensionem, quę ducibus debebatur, non exegit, quia attenuatus erat populus . Cyrus dimisit Iudeos; iuuit ut ędificent templum; uasa quę transtulerat Nabuchodonosor, restituit . Multo minora exigeris a Deo quam meretur iniquitas tua . Innocenter se habens erga bonos. . Clementia . Clementia Dauid in Saul . Clementia Dauid in Absalon . Clementia Salomonis in Adoniam . Crudelis Cayn occidit fratrem suum Abel . Fratres Ioseph proiecerunt in cisternam; inde extractum uendiderunt Hysmaelitis . Pharao iussit obstetricibus, ut foetus mares populi Israel necarent; iterum, ut in fluuium proiicerent . Non eris sanguinarius . Lex: Qui sanguinem nolens fuderit. Item qui uolens. Item qui lapide uel ligno uel manu percusserit . Tres ciuitates trans Iordanem ad confugium eorum qui nolentes occiderint proximum suum . Ammonites et Moabites non intrabunt in ecclesiam, quia noluerunt uobis occurrere cum pane et aqua .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
