Latin
140.190 to 140.205
Marko Marulić, Repertorium 140.190-205
Unproofread scanNot analysed yet
Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes illius de medio dentium eius. Circumdabo domum meam etc. . Et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Antiochi impietas super Hierusalem . Iason desęuit in ciues; inde fugiens peregre periit et sepultura caruit. Antiochus in Iudeos . Capta ciuitate Calphin duce Iuda interfectorum sanguis adiacentis stagni infecit aquas . Cibi potusque parcitas. Ne carnem cum sanguine comedas . Agar in deserto siti confecta cum puero suo, fonte sibi ab angelo ostenso recreata est . A die prima egressionis de Ęgypto usque ad septimam quicunque comederit fermentatum, peribit. Sitientes murmurauerunt contra Moysen . Esurientes murmurauerunt, et uenit coturnix. Comederunt man. Iterum sitientes murmurant; Moyses percutit petram Oreb, et fluunt aquę . A quibus escis filii Israel abstinere debeant. Dominus ad Aaron: Vinum et quod inebriare potest non bibetis, quando tabernaculum intrabitis. Item quę de animalibus populus comedere debeat, et quę non . Consecrati Domino a uino et sicera abstinebunt; item ab uuis tam recentibus quam siccis . Sitientes murmurauerunt; Moyses bis percussit silicem, et egressę sunt aquę. Ad Arnon apparuit puteus, super quo locutus Dominus ad Moysen dedit eis aquam . Dedit tibi cibum manna, ut ostenderet tibi quod non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo etc. Perseuerauit Moyses in monte nec bibens nec comedens quadraginta diebus et totidem noctibus. Idem iterum totidem dies ieiunus orauit . Sanson sitiens clamauit ad Dominum, et egressę sunt aquę de molari maxillę asini . Ruth accepit bucellam panis aceto intinctam; comedit polentam, et saturata est . Propheta in Bethel nec comedere nec bibere iussus, prandium et munera refutauit; ab altero deinde propheta deceptus comedit, et a leone occisus est . Helias in torrente Carith a coruis pascitur. Iterum in deserto esuriens petiit mortem; dormiuit; expergefactus reperit ad caput panem subcinericium et uas aquę .