Latin
140.387 to 140.426
Marko Marulić, Repertorium 140.387-426
Unproofread scanNot analysed yet
Circumcisio. Abraham circumciditur et reliqui . Isaac genitus die VIII. circumciditur . Sephora, uxor Moysi, circumcidit filium, quia Dominus eunti occurrens uolebat eum occidere . Die VIII. circumcidetur infans . Circumcidite prępucium cordis uestri . Iosue circumcidit secundo filios Israel . Circumcidimini Domino, et auferte prępucia cordium uestrorum . Incircumcisus corde et incircumcisus carne . Confessio. Lepra percussus adducetur ad sacerdotem, et ille discernet inter lepram et lepram etc. . Purgatio Leuitarum . Confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum quater in die et quater in nocte . Confitemini, peccatores, et facite iustitiam coram Domino, credentes quod faciet uobiscum misericordiam suam . Peccaui; quid faciam tibi, o custos hominum? . Vias meas in conspectu eius arguam, et ipse erit saluator meus . Si abscondi quasi homo peccatum meum . Insipienter locutus sum; ipse me reprehendo, et ago penitentiam in fauilla et cinere . Ne memineris ignorantias iuuentutis meas. . Peccatum confitens ueniam petit. Psalmus XLIIII. Introite portas eius in confessione. . Peccata confitetur. . Sanctificatus in Iudea, id est in confessione. . Vias meas enunciaui. . Cogitaui uias meas. Omnes uię meę in conspectu tuo. Psalmo eodem . Erraui sicut ouis quę periit; quęre seruum tuum . Confessio . Confessio . Confessio et emendatio . Confiteberis uiuens, uiuus et sanus confiteberis . Bonum est confitentem in oratione non prohibere . Propheta confitens peccata populi implorat misericordiam . Tibi peccauimus . Scrutemur uias nostras, et quęramus, et reuertamur ad Dominum . Offerant et dicant: peccauimus. Item: Peccauimus . Cunque confiterer peccata mea et populi, Gabriel uolans tetigit me uesperi . Communio. Qui polutus ederit de carnibus hostię pacificorum, peribit de populis suis . Ne Aaron omni tempore ingrediatur ssnctuarium etc. offerat uitulum pro peccato etc. . Qui fuerit leprosus, non uescetur de sanctificatis, donec sanetur, nec qui tetigerit immundum etc. De manu alienigenę non offeretis panes Deo . Dedit tibi cibum manna, ut ostenderet quod non in solo pane .