Latin
140.454 to 140.461
Marko Marulić, Repertorium 140.454-461
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et uinum germinans uirgines? . Et erunt lebetes in domo Domini quasi phialę coram altari, id est calices; et uenient omnes immolantes, et sument, et coquent in eis . In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda . Consilium. Ionadab consilium dedit Ammon, quomodo stupraret sororem Thamar quam adamarat; quę res illi attulit necem scelere commisso . Roboam iuuenum potius quam senum consilium secutus coegit rebellare populum, et diuisum est regnum . Ochozias fecit malum impulsu Athalię matris . Corpus quod corrumpitur aggrauat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem .