# Repertorium 140.58-78

Marko Marulić, Repertorium, 140.58 to 140.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/140.58

Firmus in proposito . Dominus spes populi sui et fortitudo Israel . Ex ipso paxillus etc. de constantia fidelium . Matathias et filii eius nec minis Antiochi nec promissis moti sunt, ut immolarent idolis. Quidam, ne sabbatum uiolarent, noluerunt repugnare, cum ab hoste cęderentur . Rasias, cum a Nicanore ad gentilem ritum compelleretur, sibi ipse mortem consciuit pręcipitio . Caritas in Deum. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ex tota fortitudine tua . Quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in uiis eius etc. Soli Domino seruies. Hortatur Moyses ad dilectionem Dei . Diligas Dominum Deum tuum. Ipse enim uita tua et longitudo dierum tuorum. Hortatur Moyses, ut adhęreant Domino semper. Increpat ab ipso recedentes tanquam ingratos et imprudentes . Multis hortatur Iosue, ut Deum timeant . Samuel prophetat populo regem et ipsos bene habituros, si timuerint Dominum . Dauid proponens ędificare templum Domino se metipsum reprehendit, quod ipse habitet in domo cedrina, et archa Dei sub pellibus . Dum minarent archam, Dauid et omnis Israel ludebant coram Deo . Dauid uidens populum Deo deuotum, orauit Dominum ut conseruet eam uoluntatem in eis in ęternum, et Salamoni det, ut seruet mandata sua . Ezechias mane consurgens cum principibus in domo Domini obtulerunt holocausta, tauros, arietes, hyrcos, agnos . Thobias plus Deum quam regem timens pietatem exercebat . Raphael admonuit Thobiam reuertentem, ut domum ingressus prius Deum adoraret quam parentes salutaret . Thobias monet filium ac nepotes, ut semper faciant quę placita sunt Deo . Neminem Iudeis resistere potuisse, nisi cum Deum reliquissent . Magnus es, Domine; qui timent te, magni erunt apud te per omnia . Iob surgens diluculo offerebat pro filiis holocausta . Quis Deum digne colat. Anima timentis Deum habebit bona. Inuitat ad offerendum et seruiendum Deo. Item in fine Psalmi XXX. Ad laudandum Deum. .

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
