# Repertorium 143.1-22

Marko Marulić, Repertorium, 143.1 to 143.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/repertorium/143.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/repertorium/143.1

Consortium. Discipulus petens, ut domum abiens suis renunciet, arguitur; quod fieret illis qui nulla utilitatis gratia, sępe uisitant domos illorum quos in mundo reliquerunt IX. Constantia. Fluuii impetus non potuit mouere domum supra petram fundatam VI. Constans, cum Iesum sepelierit in monumento cordis sui, aduoluit lapidem claudens aditum perfidię XXIII. Caritas in Deum. Petrus procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Relictis omnibus secuti sunt eum V. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum VII. Fermentum absconditum in satis tribus farinę XIII. Super pullum posuerunt uestimenta sua et superposuerunt Iesum. Et illo exeunte substernebant uestimenta sua in uia XIX. Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire. Petrus sequebatur a longe et ingressus est atrium XXII. Surgens cucurrit ad monumentum et procumbens uidit linteamenta sola posita. Non ne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis Scripturas XXIIII. Crudelis. Genimina uiperarum III. Sacerdos et Leuita uulnerati iacentis in uia non sunt miserti, sed uiso illo pręterierunt X. Ve uobis qui ędificatis monumenta prophetarum etc. XI. Hierusalem Hierusalem, quę occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te XIII. Cibus, potus. Ioannes Baptista uinum et siceram non bibet. et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suę I. Ieiunabat Dominus cum tentatorem uicit, ostendens, quod ei qui se uult ad pugnas tentationum accingere, sobrietas est necessaria.. Ieiunium possibilitati proportionandum. Non in solo pane uiuit homo. Cum fames esset in terra, corui facti sunt iusto cibi ministri, qui consueuerunt aliorum pabula usurpare IIII. Quare discipuli Domini non ieiunant. Ieiunium duplex: tribulationis, ad propiciandum Deum; gaudii, cum spiritalium contemplatione fastidimus carnalia V. Discipuli confricantes manibus spicas manducant. Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Basilius de abstinentia VI.

---

Marko Marulić, Repertorium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC0 1.0 (https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-repert.xml.
