Latin
145.1 to 145.20
Marko Marulić, Repertorium 145.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Consortium. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Non commisceamini fornicariis huius mundi, auaris, rapacibus, idolatris, maledicis, ebriosis; cum huiusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex uobis ipsis V. Corrumpunt bonos mores colloquia mala XV. AD CORINTHIOS II: Nolite iugum ducere cum infidelibus; quę enim participatio iustitię cum iniquitate? etc. VI. Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite V. Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate III. Quod siquis non obedierit uerbo nostro, non commisceamini cum illo, ut confundatur, et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem III. : Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita III. : Siquis uenit ad uos, et hanc doctrinam non offert, nolite recipere eum in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, communicat operibus eius malignis I. : Angelo Pergami: Non negasti fidem meam, sed habeo aduersum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum II. Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis XVIII. Constantia. : Denunciato apostolis ne loquatur in nomine Iesu, respondens: Si iustum est in conspectu Dei uos potius audire quam Deum, iudicate. Non enim possumus quę uidimus et audiuimus non loqui IIII. Orauerunt, ut cum fiducia loquantur uerbum sequentibus signis IIII. Ponuntur in carcere; ab angelo liberati prędicant in templo/increpantur. Petrus respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis V. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Enumeratis beneficiis infert: Quid ergo separabit nos a caritate Christi? etc. VIII. AD CORINTHIOS I : Siquis diligit Deum, hic cognitus est ab eo VIII. Siue ergo manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite X.