Latin
145.43 to 145.62
Marko Marulić, Repertorium 145.43-62
Unproofread scanNot analysed yet
: Et uidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu XVII. Homicidis et ueneficis pars in stagno ardenti XXI. Cibus, potus. : Qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non est enim regnum Dei esca et potus etc. XIIII. : Esca autem nos non commendat Deo. Videte ne comedendo immolata idolis offendiculum fiat infirmis. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in ęternum, ne fratrem meum scandalizem VIII. : Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducendum pręstabit etc. IX. : Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum Dei et orationem IIII. Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomacum tuum et frequentes tuas infirmitates V. : Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatę sunt eorum et mens et conscientia I. : Prophanus Esau, qui propter unam escam uendidit primogenita sua etc. XII. : Sumebant cibum cum exultatione, collaudantes Deum II. : Ego sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis XXI. Celeritas. : Philippus abiens contra meridianum raptus spiritu Domini inuenitur in Azoto VIII. Curiosus. : Tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus etc. IX. Non plus sapere quam oportet sapere XII. : Libros uanę curiositatis comburunt XIX. Conuersi. : Osee: Vocabo non plebem meam, plebem meam. Israel reliquię saluę fient. Gentes apprehenderunt iustitiam quę est ex fide, Iudei non etc. IX. : Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuinationem scientię claritatis Dei, in facie Christi Iesu IIII.